- OTOMEGALI
- OTOMEGALIh. e. homines promissas aures habentes, memorati Plinio aliisque, non sne ratione, ab illis Historiae inserti sunt. Non guidem, ut auribus tam patulis esse credamus, ut interdiu vestium noctu stragulae et aestûs tempore umbraculi locô ipsis inserviant, quod audax fingendi licentia historiae assuit: sed tamen, ut patulae omnino et prolixae esse vere dicantur. Namque littoris Malabarici incolae communiter etiamnum pandas et promissas aures habent, existimantque ornatui suo multum deesse, nisi utrinque humeros non contingant modo, sed etiam late flagellent. Vide Isaac. Voss. in Pomp. Melam l. 3. c. 6. et infra Panotii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.